Ioannes Iosephus Marcel

Ioannes Iosephus Marcel, vulgo Jean-Joseph Marcel (natus Lutetiae die 24 Novembris 1776; ibidem mortuus die 11 Martii 1854) fuit typographus linguarum praecipue Orientalium; quo officio sub aegide Commissionis Scientiarum et Artium in Aegyptum iter fecit anno 1798 iuxta expeditionem Francicam. Ibi director Preli Nationalis Cairi meruit. Ille, cum Tabula Rosettana tunc Cairi iaceret, una cum Nicolao Iacobo Conté chemico exemplaribus inscriptionis lithographicis conficiendis operam dedit. In Franciam reversus munus directoris Preli Nationalis patriae suscepit anno 1803 ineunte, quod munus usque ad 1815 tenuit; ibi anno 1805, papa Pio VII adstante, orationem dominicam sermonibus centum et quinquaginta eodem punctu temporis imprimi iussit.[1] Annis 1817-1820 linguam Hebraicam apud Collegium Franciae docuit, Prospero Gabriele Audran adiutore. Anno 1837, exercitu Francico Algerium debellante, lexicon Franco-Arabicum divulgavit.


© MMXXIII Rich X Search. We shall prevail. All rights reserved. Rich X Search